Salmo 118

Nota: La numeración que utilizamos para los salmos es la misma que usa la liturgia (Vulgata).
En las biblias actuales es el número que aparece entre paréntesis cuando hay doble numeración del salmo.
- La Vulgata utiliza la numeración de acuerdo al texto de la Septuaginta (griego).
- La Nova Vulgata y la Biblia de la CEE utilizan la numeración de acuerdo al Texto Masorético (hebreo).

 

Referencias para los textos usados:
Biblia de la Conferencia Episcopal Española: https://conferenciaepiscopal.es/biblia/salmos/

 

C.E.E. NOVA VULGATA VULGATA CLEMENTINA
1 (Álef) Dichoso el que, con vida intachable, | camina en la ley del Señor; 1 ALLELUIA. | ALEPH. Beati immaculati in via, | qui ambulant in lege Domini. 1 Alleluja. Aleph. Beati immaculati in via, | qui ambulant in lege Domini.
2 dichoso el que, guardando sus preceptos, | lo busca de todo corazón; 2 Beati, qui servant testimonia eius, | in toto corde exquirunt eum. 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; | in toto corde exquirunt eum.
3 el que, sin cometer iniquidad, | anda por sus senderos. 3 Non enim operati sunt iniquitatem, | in viis eius ambulaverunt. 3 Non enim qui operantur iniquitatem | in viis ejus ambulaverunt.
4 Tú promulgas tus mandatos | para que se observen exactamente. 4 Tu mandasti | mandata tua custodiri nimis. 4 Tu mandasti mandata tua | custodiri nimis.
5 Ojalá esté firme mi camino, | para cumplir tus decretos; 5 Utinam dirigantur viae meae | ad custodiendas iustificationes tuas! 5 Utinam dirigantur viæ meæ | ad custodiendas justificationes tuas.
6 entonces no sentiré vergüenza | al mirar todos tus mandatos. 6 Tunc non confundar, | cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. 6 Tunc non confundar, | cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Te alabaré con sincero corazón | cuando aprenda tus justos mandamientos. 7 Confitebor tibi in directione cordis, | in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. 7 Confitebor tibi in directione cordis, | in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
8 Quiero guardar tus decretos exactamente, | tú no me abandones. 8 Iustificationes tuas custodiam, | non me derelinquas usquequaque. 8 Justificationes tuas custodiam; | non me derelinquas usquequaque.
9 (Bet) ¿Cómo podrá un joven andar honestamente? | Cumpliendo tus palabras. 9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? | In custodiendo sermones tuos. 9 Beth. In quo corrigit adolescentior viam suam? | in custodiendo sermones tuos.
10 Te busco de todo corazón, | no consientas que me desvíe de tus mandamientos. 10 In toto corde meo exquisivi te; | ne errare me facias a praeceptis tuis. 10 In toto corde meo exquisivi te; | ne repellas me a mandatis tuis.
11 En mi corazón escondo tus consignas, | así no pecaré contra ti. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, | ut non peccem tibi. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, | ut non peccem tibi.
12 Bendito eres, Señor, | enséñame tus decretos. 12 Benedictus es, Domine; | doce me iustificationes tuas. 12 Benedictus es, Domine; | doce me justificationes tuas.
13 Mis labios van enumerando | todos los mandamientos de tu boca; 13 In labiis meis | numeravi omnia iudicia oris tui. 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14 mi alegría es el camino de tus preceptos, | más que todas las riquezas. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum | sicut in omnibus divitiis. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, | sicut in omnibus divitiis.
15 Medito tus mandatos, | y me fijo en tus sendas; 15 In mandatis tuis exercebor | et considerabo vias tuas. 15 In mandatis tuis exercebor, | et considerabo vias tuas.
16 tus decretos son mi delicia, | no olvidaré tus palabras. 16 In iustificationibus tuis delectabor, | non obliviscar sermonem tuum. 16 In justificationibus tuis meditabor: | non obliviscar sermones tuos.
17 (Guímel) Haz bien a tu siervo: viviré | y cumpliré tus palabras; 17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam | et custodiam sermonem tuum. 17 Ghimel. Retribue servo tuo, vivifica me, | et custodiam sermones tuos.
18 ábreme los ojos, y contemplaré | las maravillas de tu ley; 18 Revela oculos meos, | et considerabo mirabilia de lege tua. 18 Revela oculos meos, | et considerabo mirabilia de lege tua.
19 soy un forastero en la tierra: | no me ocultes tus promesas. 19 Incola ego sum in terra, | non abscondas a me praecepta tua. 19 Incola ego sum in terra: | non abscondas a me mandata tua.
20 Mi alma se consume, deseando | continuamente tus mandamientos; 20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua | in omni tempore. 20 Concupivit anima mea | desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 reprendes a los soberbios, | malditos los que se apartan de tus mandatos. 21 Increpasti superbos; | maledicti, qui errant a praeceptis tuis. 21 Increpasti superbos; | maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aleja de mí las afrentas y el desprecio, | porque observo tus preceptos; 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, | quia testimonia tua servavi. 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, | quia testimonia tua exquisivi.
23 aunque los nobles se sienten a murmurar de mí, | tu siervo medita tus decretos; 23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, | servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; | servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 tus preceptos son mi delicia, | tus enseñanzas son mis consejeros. 24 Nam et testimonia tua delectatio mea, | et consilium meum iustificationes tuae. 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, | et consilium meum justificationes tuæ.
25 (Dálet) Mi alma está pegada al polvo: | reanímame con tus palabras; 25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; | vivifica me secundum verbum tuum. 25 Daleth. Adhæsit pavimento anima mea: | vivifica me secundum verbum tuum.
26 te expliqué mi camino, y me escuchaste: | enséñame tus mandamientos; 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; | doce me iustificationes tuas. 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; | doce me justificationes tuas.
27 instrúyeme en el camino de tus mandatos, | y meditaré tus maravillas. 27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, | et exercebor in mirabilibus tuis. 27 Viam justificationum tuarum instrue me, | et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Mi alma llora de tristeza, | consuélame con tus promesas; 28 Lacrimata est anima mea prae maerore; | erige me secundum verbum tuum. 28 Dormitavit anima mea præ tædio: | confirma me in verbis tuis.
29 apártame del camino falso, | y dame la gracia de tu ley; 29 Viam mendacii averte a me | et legem tuam da mihi benigne. 29 Viam iniquitatis amove a me, | et de lege tua miserere mei.
30 escogí el camino verdadero, | deseé tus mandamientos. 30 Viam veritatis elegi, | iudicia tua proposui mihi. 30 Viam veritatis elegi; | judicia tua non sum oblitus.
31 Me apegué a tus preceptos, | Señor, no me defraudes; 31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; | noli me confundere. 31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine; | noli me confundere.
32 correré por el camino de tus mandatos | cuando me ensanches el corazón. 32 Viam mandatorum tuorum curram, | quia dilatasti cor meum. 32 Viam mandatorum tuorum cucurri, | cum dilatasti cor meum.
33 (He) Muéstrame, Señor, el camino de tus decretos, | y lo seguiré puntualmente; 33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, | et servabo eam semper. 33 He. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, | et exquiram eam semper.
34 enséñame a cumplir tu ley | y a guardarla de todo corazón; 34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam | et custodiam illam in toto corde meo. 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, | et custodiam illam in toto corde meo.
35 guíame por la senda de tus mandatos, | porque ella es mi gozo. 35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, | quia ipsam volui. 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, | quia ipsam volui.
36 Inclina mi corazón a tus preceptos, | y no al interés; 36 Inclina cor meum in testimonia tua | et non in avaritiam. 36 Inclina cor meum in testimonia tua, | et non in avaritiam.
37 aparta mis ojos de las vanidades, | dame vida con tu palabra; 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; | in via tua vivifica me. 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; | in via tua vivifica me.
38 cumple a tu siervo la promesa | para que se mantenga tu temor. 38 Suscita servo tuo eloquium tuum, | quod est ad timorem tuum. 38 Statue servo tuo eloquium tuum | in timore tuo.
39 Aparta de mí la afrenta que temo, | porque tus mandamientos son amables; 39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, | quia iudicia tua iucunda. 39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, | quia judicia tua jucunda.
40 mira cómo ansío tus mandatos: | dame vida con tu justicia. 40 Ecce concupivi mandata tua; | in iustitia tua vivifica me. 40 Ecce concupivi mandata tua: | in æquitate tua vivifica me.
41 (Vau) Señor, que me alcance tu favor, | tu salvación según tu promesa: 41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, | salutare tuum secundum eloquium tuum. 41 Vau. Et veniat super me misericordia tua, Domine; | salutare tuum secundum eloquium tuum.
42 así responderé a los que me injurian, | que confío en tu palabra; 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, | quia speravi in sermonibus tuis. 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, | quia speravi in sermonibus tuis.
43 no quites de mi boca las palabras sinceras, | porque yo espero en tus mandamientos. 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, | quia in iudiciis tuis supersperavi. 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, | quia in judiciis tuis supersperavi.
44 Cumpliré sin cesar tu ley, | por siempre jamás; 44 Et custodiam legem tuam semper, | in saeculum et in saeculum saeculi. 44 Et custodiam legem tuam semper, | in sæculum et in sæculum sæculi.
45 andaré por un camino ancho, | buscando tus mandatos; 45 Et ambulabo in latitudine, | quia mandata tua exquisivi. 45 Et ambulabam in latitudine, | quia mandata tua exquisivi.
46 comentaré tus preceptos ante los reyes, | y no me avergonzaré. 46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum | et non confundar. 46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, | et non confundebar.
47 Serán mi delicia tus mandatos, | que tanto amo; 47 Et delectabor in praeceptis tuis, | quae dilexi. 47 Et meditabar in mandatis tuis, | quæ dilexi.
48 levantaré mis manos hacia tus decretos, que tanto amo, | y recitaré tus mandatos. 48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; | et exercebor in iustificationibus tuis. - 48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, | et exercebar in justificationibus tuis.
49 (Zain) Recuerda la palabra que diste a tu siervo, | de la que hiciste mi esperanza; 49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, | in quo mihi spem dedisti. 49 Zain. Memor esto verbi tui servo tuo, | in quo mihi spem dedisti.
50 este es mi consuelo en la aflicción: | que tu promesa me da vida; 50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, | quia eloquium tuum vivificavit me. 50 Hæc me consolata est in humilitate mea, | quia eloquium tuum vivificavit me.
51 los insolentes me insultan sin parar, | pero yo no me aparto de tu ley. 51 Superbi deriserunt me vehementer; | a lege autem tua non declinavi. 51 Superbi inique agebant usquequaque; | a lege autem tua non declinavi.
52 Recordando tus antiguos mandamientos, | Señor, quedé consolado; 52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, | et consolatus sum. 52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, | et consolatus sum.
53 sentí indignación ante los malvados, | que abandonan tu ley; 53 Indignatio tenuit me | propter peccatores derelinquentes legem tuam. 53 Defectio tenuit me, | pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54 tus decretos eran mi canción | en tierra extranjera. 54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae | in loco peregrinationis meae. 54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ | in loco peregrinationis meæ.
55 De noche pronuncio tu nombre, | Señor, y, velando, tu ley; 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, | et custodiam legem tuam. 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, | et custodivi legem tuam.
56 esto es lo que a mí me toca: | guardar tus decretos. 56 Hoc factum est mihi, | quia mandata tua servavi. 56 Hæc facta est mihi, | quia justificationes tuas exquisivi.
57 (Jet) Mi porción es el Señor; | he resuelto guardar tus palabras; 57 HETH. Portio mea Dominus: | dixi custodire verba tua. 57 Heth. Portio mea, Domine, | dixi custodire legem tuam.
58 de todo corazón busco tu favor: | ten piedad de mí, según tu promesa; 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; | miserere mei secundum eloquium tuum. 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; | miserere mei secundum eloquium tuum.
59 he examinado mi camino, | para enderezar mis pies a tus preceptos. 59 Cogitavi vias meas | et converti pedes meos in testimonia tua. 59 Cogitavi vias meas, | et converti pedes meos in testimonia tua.
60 Con diligencia, sin tardanza, | observo tus mandatos; 60 Festinavi et non sum moratus, | ut custodiam praecepta tua. 60 Paratus sum, et non sum turbatus, | ut custodiam mandata tua.
61 los lazos de los malvados me envuelven, | pero no olvido tu ley; 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, | et legem tuam non sum oblitus. 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, | et legem tuam non sum oblitus.
62 a media noche me levanto para darte gracias | por tus justos mandamientos. 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi | super iudicia iustitiae tuae. 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, | super judicia justificationis tuæ.
63 Soy amigo de los que te temen, | y guardan tus mandatos; 63 Particeps ego sum omnium timentium te | et custodientium mandata tua. 63 Particeps ego sum omnium timentium te, | et custodientium mandata tua.
64 Señor, de tu bondad está llena la tierra; | enséñame tus decretos. 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; | iustificationes tuas doce me. 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; | justificationes tuas doce me.
65 (Tet) Has dado bienes a tu siervo, | Señor, con tus palabras; 65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, | secundum verbum tuum. 65 Teth. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, | secundum verbum tuum.
66 enséñame la bondad, la prudencia y el conocimiento, | porque me fío de tus mandatos; 66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, | quia praeceptis tuis credidi. 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, | quia mandatis tuis credidi.
67 antes de sufrir, yo andaba extraviado, | pero ahora me ajusto a tu promesa. 67 Priusquam humiliarer ego erravi; | nunc autem eloquium tuum custodiam. 67 Priusquam humiliarer ego deliqui: | propterea eloquium tuum custodivi.
68 Tú eres bueno y haces el bien; | instrúyeme en tus decretos; 68 Bonus es tu et benefaciens, | doce me iustificationes tuas. 68 Bonus es tu, et in bonitate tua | doce me justificationes tuas.
69 los insolentes urden engaños contra mí, | pero yo custodio tus mandatos de todo corazón; 69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, | ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; | ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70 tienen el corazón espeso como grasa, | pero mi delicia es tu ley. 70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, | ego vero in lege tua delectatus sum. 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; | ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Me estuvo bien el sufrir, | así aprendí tus decretos; 71 Bonum mihi quia humiliatus sum, | ut discam iustificationes tuas. 71 Bonum mihi quia humiliasti me, | ut discam justificationes tuas.
72 más estimo yo la ley de tu boca | que miles de monedas de oro y plata. 72 Bonum mihi lex oris tui | super milia auri et argenti. 72 Bonum mihi lex oris tui, | super millia auri et argenti.
73 (Yod) Tus manos me hicieron y me formaron: | instrúyeme para que aprenda tus mandatos; 73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; | da mihi intellectum, et discam praecepta tua. 73 Jod. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: | da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74 los que te temen verán con alegría | que he esperado en tu palabra; 74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, | quia in verba tua supersperavi. 74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur, | quia in verba tua supersperavi.
75 reconozco, Señor, que tus mandamientos son justos, | que con razón me hiciste sufrir. 75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, | et in veritate humiliasti me. 75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, | et in veritate tua humiliasti me.
76 Que tu bondad me consuele, | según la promesa hecha a tu siervo; 76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, | secundum eloquium tuum servo tuo. 76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, | secundum eloquium tuum servo tuo.
77 cuando me alcance tu compasión, viviré, | y tu ley será mi delicia; 77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, | quia lex tua delectatio mea est. 77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, | quia lex tua meditatio mea est.
78 que se avergüencen los insolentes | del daño que me hacen; | yo meditaré tus mandatos. 78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, | ego autem exercebor in mandatis tuis. 78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; | ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Vuelvan a mí los que te temen | y hacen caso de tus preceptos; 79 Convertantur mihi timentes te, | et qui noverunt testimonia tua. 79 Convertantur mihi timentes te, | et qui noverunt testimonia tua.
80 sea mi corazón perfecto en tus decretos, | así no quedaré avergonzado. 80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, | ut non confundar. 80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, | ut non confundar.
81 (Kaf) Me consumo ansiando tu salvación, | y espero en tu palabra; 81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, | et in verbum tuum supersperavi. 81 Caph. Defecit in salutare tuum anima mea, | et in verbum tuum supersperavi.
82 mis ojos se consumen ansiando tus promesas, | mientras digo: «¿Cuándo me consolarás?». 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, | dicentes: “ Quando consolaberis me? ”. 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, | dicentes: Quando consolaberis me?
83 Estoy como un odre puesto al humo, | pero no olvido tus decretos. 83 Quia factus sum sicut uter in fumo; | iustificationes tuas non sum oblitus. 83 Quia factus sum sicut uter in pruina; | justificationes tuas non sum oblitus.
84 ¿Cuántos serán los días de tu siervo? | ¿Cuándo harás justicia de mis perseguidores? 84 Quot sunt dies servi tui? | Quando facies de persequentibus me iudicium? 84 Quot sunt dies servi tui? | quando facies de persequentibus me judicium?
85 Me han cavado fosas los insolentes, | ignorando tu ley; 85 Foderunt mihi foveas superbi, | qui non sunt secundum legem tuam. 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, | sed non ut lex tua.
86 todos tus mandatos son verdaderos, | sin razón me persiguen, protégeme. 86 Omnia praecepta tua veritas; | dolose persecuti sunt me; adiuva me. 86 Omnia mandata tua veritas: | inique persecuti sunt me, adjuva me.
87 Casi dieron conmigo en la tumba, | pero yo no abandoné tus mandatos; 87 Paulo minus consummaverunt me in terra, | ego autem non dereliqui mandata tua. 87 Paulominus consummaverunt me in terra; | ego autem non dereliqui mandata tua.
88 por tu bondad dame vida, | para que observe los preceptos de tu boca. 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, | et custodiam testimonia oris tui. - 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, | et custodiam testimonia oris tui.
89 (Lámed) Tu palabra, Señor, es eterna, | más estable que el cielo; 89 LAMED. In aeternum, Domine, | verbum tuum constitutum est in caelo. 89 Lamed. In æternum, Domine, | verbum tuum permanet in cælo.
90 tu fidelidad, de generación en generación; | fundaste la tierra y permanece; 90 In generationem et generationem veritas tua; | firmasti terram, et permanet. 90 In generationem et generationem veritas tua; | fundasti terram, et permanet.
91 por tu mandamiento subsisten hasta hoy, | porque todo está a tu servicio. 91 Secundum iudicia tua permanent hodie, | quoniam omnia serviunt tibi. 91 Ordinatione tua perseverat dies, | quoniam omnia serviunt tibi.
92 Si tu ley no fuera mi delicia, | ya habría perecido en mi desgracia; 92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, | tunc forte periissem in humilia tione mea. 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, | tunc forte periissem in humilitate mea.
93 jamás olvidaré tus mandatos, | pues con ellos me diste vida; 93 In aeternum non obliviscar man data tua, | quia in ipsis vivificasti me. 93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, | quia in ipsis vivificasti me.
94 soy tuyo, sálvame, | que yo consulto tus mandatos. 94 Tuus sum ego: salvum me fac, | quoniam mandata tua exqui sivi. 94 Tuus sum ego; salvum me fac: | quoniam justificationes tuas exquisivi.
95 Los malvados me esperaban para perderme, | pero yo meditaba tus preceptos; 95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; | testimonia tua intellexi. 95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; | testimonia tua intellexi.
96 he visto el límite de todo lo perfecto: | tu mandato se dilata sin término. 96 Omni consummationi vidi finem, | latum praeceptum tuum nimis. 96 Omnis consummationis vidi finem, | latum mandatum tuum nimis.
97 (Mem) ¡Cuánto amo tu ley!: | todo el día la estoy meditando; 97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; | tota die meditatio mea est. 97 Mem. Quomodo dilexi legem tuam, Domine! | tota die meditatio mea est.
98 tu mandato me hace más sabio | que mis enemigos, | siempre me acompaña; 98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, | quia in aeternum mihi est. 98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, | quia in æternum mihi est.
99 soy más docto que todos mis maestros, | porque medito tus preceptos. 99 Super omnes docentes me prudens factus sum, | quia testimonia tua meditatio mea est. 99 Super omnes docentes me intellexi, | quia testimonia tua meditatio mea est.
100 Soy más sagaz que los ancianos, | porque cumplo tus mandatos; 100 Super senes intellexi, | quia mandata tua servavi. 100 Super senes intellexi, | quia mandata tua quæsivi.
101 aparto mi pie de toda senda mala, | para guardar tu palabra; 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, | ut custodiam verba tua. 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, | ut custodiam verba tua.
102 no me aparto de tus mandamientos, | porque tú me has instruido. 102 A iudiciis tuis non declinavi, | quia tu legem posuisti mihi. 102 A judiciis tuis non declinavi, | quia tu legem posuisti mihi.
103 ¡Qué dulce al paladar tu promesa: | más que miel en la boca! 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, | super mel ori meo. 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! | super mel ori meo.
104 Considero tus mandatos, | y odio el camino de la mentira. 104 A mandatis tuis intellexi; | propterea odivi omnem viam mendacii. 104 A mandatis tuis intellexi; | propterea odivi omnem viam iniquitatis.
105 (Nun) Lámpara es tu palabra para mis pasos, | luz en mi sendero; 105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum | et lumen semitis meis. 105 Nun. Lucerna pedibus meis verbum tuum, | et lumen semitis meis.
106 lo juro y lo cumpliré: | guardaré tus justos mandamientos; 106 Iuravi et statui | custodire iudicia iustitiae tuae. 106 Juravi et statui | custodire judicia justitiæ tuæ.
107 ¡estoy tan afligido! | Señor, dame vida según tu promesa. 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; | vivifica me secundum verbum tuum. 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; | vivifica me secundum verbum tuum.
108 Acepta, Señor, los votos que pronuncio, | enséñame tus mandatos; 108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, | et iudicia tua doce me. 108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, | et judicia tua doce me.
109 mi vida está siempre en peligro, | pero no olvido tu ley; 109 Anima mea in manibus meis semper, | et legem tuam non sum oblitus. 109 Anima mea in manibus meis semper, | et legem tuam non sum oblitus.
110 los malvados me tendieron un lazo, | pero no me desvié de tus mandatos. 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, | et de mandatis tuis non erravi. 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, | et de mandatis tuis non erravi.
111 Tus preceptos son mi herencia perpetua, | la alegría de mi corazón; 111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, | quia exsultatio cordis mei sunt. 111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, | quia exsultatio cordis mei sunt.
112 inclino mi corazón a cumplir tus decretos, | siempre y cabalmente. 112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas | in aeternum, in finem. 112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, | propter retributionem.
113 (Sámek) Detesto a los inconstantes | y amo tu ley; 113 SAMECH. Duplices corde odio habui | et legem tuam dilexi. 113 Samech. Iniquos odio habui, | et legem tuam dilexi.
114 tú eres mi refugio y mi escudo, | yo espero en tu palabra; 114 Tegmen et scutum meum es tu, | et in verbum tuum supersperavi. 114 Adjutor et susceptor meus es tu, | et in verbum tuum supersperavi.
115 apartaos de mí los perversos, | y cumpliré los mandatos de mi Dios. 115 Declinate a me, maligni, | et servabo praecepta Dei mei. 115 Declinate a me, maligni, | et scrutabor mandata Dei mei.
116 Sostenme con tu promesa, y viviré, | que no quede frustrada mi esperanza; 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; | et non confundas me ab exspectatione mea. 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, | et non confundas me ab exspectatione mea.
117 dame apoyo, y estaré a salvo, | me fijaré en tus decretos sin cesar; 117 Sustenta me, et salvus ero | et delectabor in iustificationibus tuis semper. 117 Adjuva me, et salvus ero, | et meditabor in justificationibus tuis semper.
118 desprecias a los que se desvían de tus decretos, | sus proyectos son engaño. 118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, | quia mendacium cogitatio eorum. 118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, | quia injusta cogitatio eorum.
119 Tienes por escoria a los malvados, | por eso amo tus preceptos; 119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; | ideo dilexi testimonia tua. 119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; | ideo dilexi testimonia tua.
120 mi carne se estremece con tu temor, | y me estremecen tus juicios. 120 Horruit a timore tuo caro mea; | a iudiciis enim tuis timui. 120 Confige timore tuo carnes meas; | a judiciis enim tuis timui.
121 (Ayin) Practico la justicia y el derecho, | no me entregues a mis opresores; 121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; | non tradas me calumniantibus me. 121 Ain. Feci judicium et justitiam: | non tradas me calumniantibus me.
122 da fianza en favor de tu siervo, | que no me opriman los insolentes; 122 Sponde pro servo tuo in bonum; | non calumnientur me superbi. 122 Suscipe servum tuum in bonum: | non calumnientur me superbi.
123 mis ojos se consumen aguardando | tu salvación y tu promesa de justicia. 123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui | et eloquii iustitiae tuae. 123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, | et in eloquium justitiæ tuæ.
124 Trata con misericordia a tu siervo, | enséñame tus decretos; 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam | et iustificationes tuas doce me. 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, | et justificationes tuas doce me.
125 yo soy tu siervo: dame inteligencia, | y conoceré tus preceptos; 125 Servus tuus sum ego; | da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, | ut sciam testimonia tua.
126 es hora de que actúes, Señor: | han quebrantado tu ley. 126 Tempus faciendi Domino; | dissipaverunt legem tuam. 126 Tempus faciendi, Domine: | dissipaverunt legem tuam.
127 Yo amo tus mandatos | más que el oro purísimo; 127 Ideo dilexi praecepta tua | super aurum et obryzum. 127 Ideo dilexi mandata tua | super aurum et topazion.
128 por eso aprecio tus decretos | y detesto el camino de la mentira. 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, | omnem viam mendacii odio habui. - 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; | omnem viam iniquam odio habui.
129 (Pe) Tus preceptos son admirables, | por eso los guarda mi alma; 129 PHE. Mirabilia testimonia tua, | ideo servavit ea anima mea. 129 Phe. Mirabilia testimonia tua: | ideo scrutata est ea anima mea.
130 la explicación de tus palabras ilumina, | da inteligencia a los ignorantes; 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat | et intellectum dat parvulis. 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, | et intellectum dat parvulis.
131 abro la boca y respiro, | ansiando tus mandamientos. 131 Os meum aperui et attraxi spiritum, | quia praecepta tua desiderabam. 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: | quia mandata tua desiderabam.
132 Vuélvete a mí y ten misericordia, | como es tu norma con los que aman tu nombre; 132 Convertere in me et miserere mei | secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. 132 Aspice in me, et miserere mei, | secundum judicium diligentium nomen tuum.
133 asegura mis pasos con tu promesa, | que ninguna maldad me domine; 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, | et non dominetur mei omnis iniquitas. 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, | et non dominetur mei omnis injustitia.
134 líbrame de la opresión de los hombres, | y guardaré tus mandatos. 134 Redime me a calumniis hominum, | ut custodiam mandata tua. 134 Redime me a calumniis hominum | ut custodiam mandata tua.
135 Haz brillar tu rostro sobre tu siervo, | enséñame tus decretos; 135 Faciem tuam illumina super servum tuum | et doce me iustificationes tuas. 135 Faciem tuam illumina super servum tuum, | et doce me justificationes tuas.
136 arroyos de lágrimas bajan de mis ojos | por los que no cumplen tu ley. 136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, | quia non custodierunt legem tuam. 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, | quia non custodierunt legem tuam.
137 (Sade) Señor, tú eres justo, | tus mandamientos son rectos; 137 SADE. Iustus es, Domine, | et rectum iudicium tuum. 137 Sade. Justus es, Domine, | et rectum judicium tuum.
138 has decretado preceptos justos | sumamente estables; 138 Mandasti in iustitia testimonia tua | et in veritate nimis. 138 Mandasti justitiam testimonia tua, | et veritatem tuam nimis.
139 me consume el celo, | porque mis enemigos olvidan tus palabras. 139 Consumpsit me zelus meus, | quia obliti sunt verba tua inimici mei. 139 Tabescere me fecit zelus meus, | quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 Tu promesa es acrisolada, | y tu siervo la ama; 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, | et servus tuus dilexit illud. 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, | et servus tuus dilexit illud.
141 soy pequeño y despreciable, | pero no olvido tus mandatos; 141 Adulescentulus sum ego et contemptus; | mandata tua non sum oblitus. 141 Adolescentulus sum ego et contemptus; | justificationes tuas non sum oblitus.
142 tu justicia es justicia eterna, | tu ley es verdadera. 142 Iustitia tua iustitia in aeternum, | et lex tua veritas. 142 Justitia tua, justitia in æternum, | et lex tua veritas.
143 Me asaltan angustias y aprietos, | tus mandatos son mi delicia; 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; | praecepta tua delectatio mea est. 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; | mandata tua meditatio mea est.
144 la justicia de tus preceptos es eterna; | dame inteligencia, y tendré vida. 144 Iustitia testimonia tua in aeternum; | intellectum da mihi, et vivam. 144 Æquitas testimonia tua in æternum: | intellectum da mihi, et vivam.
145 (Qof) Te invoco de todo corazón: | respóndeme, Señor, | y guardaré tus decretos; 145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; | iustificationes tuas servabo. 145 Coph. Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; | justificationes tuas requiram.
146 a ti grito: sálvame, | y cumpliré tus preceptos; 146 Clamavi ad te, salvum me fac, | ut custodiam testimonia tua. 146 Clamavi ad te; salvum me fac: | ut custodiam mandata tua.
147 me adelanto a la aurora pidiendo auxilio, | esperando tus palabras. 147 Praeveni diluculo et clamavi, | in verba tua supersperavi. 147 Præveni in maturitate, et clamavi: | quia in verba tua supersperavi.
148 Mis ojos se adelantan a las vigilias, | meditando tu promesa; 148 Praevenerunt oculi mei vigilias, | ut meditarer eloquia tua. 148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, | ut meditarer eloquia tua.
149 escucha mi voz por tu misericordia, Señor, | con tus mandamientos dame vida; 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, | secundum iudicium tuum vivifica me. 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, | et secundum judicium tuum vivifica me.
150 ya se acercan mis inicuos perseguidores, | están lejos de tu ley. 150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, | a lege autem tua longe facti sunt. 150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: | a lege autem tua longe facti sunt.
151 Tú, Señor, estás cerca, | y todos tus mandatos son estables; 151 Prope es tu, Domine, | et omnia praecepta tua veritas. 151 Prope es tu, Domine, | et omnes viæ tuæ veritas.
152 hace tiempo comprendí que tus preceptos | los fundaste para siempre. 152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, | quia in aeternum fundasti ea. 152 Initio cognovi de testimoniis tuis, | quia in æternum fundasti ea.
153 (Res) Mira mi abatimiento y líbrame, | porque no olvido tu ley; 153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, | quia legem tuam non sum oblitus. 153 Res. Vide humilitatem meam, et eripe me, | quia legem tuam non sum oblitus.
154 defiende mi causa y rescátame, | con tu promesa dame vida; 154 Iudica causam meam et redime me; | propter eloquium tuum vivifica me. 154 Judica judicium meum, et redime me: | propter eloquium tuum vivifica me.
155 la salvación está lejos de los malvados | que no buscan tus decretos. 155 Longe a peccatoribus salus, | quia iustificationes tuas non exquisierunt. 155 Longe a peccatoribus salus, | quia justificationes tuas non exquisierunt.
156 Grande es tu ternura, Señor, | con tus mandamientos dame vida; 156 Misericordiae tuae multae, Domine; | secundum iudicia tua vivifica me. 156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine; | secundum judicium tuum vivifica me.
157 muchos son los enemigos que me persiguen, | pero yo no me aparto de tus preceptos; 157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; | a testimoniis tuis non declinavi. 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me; | a testimoniis tuis non declinavi.
158 viendo a los renegados, sentía asco, | porque no guardan tus palabras. 158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, | quia eloquia tua non custodierunt. 158 Vidi prævaricantes et tabescebam, | quia eloquia tua non custodierunt.
159 Mira cómo amo tus mandatos, | Señor; por tu misericordia dame vida; 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; | secundum misericordiam tuam vivifica me. 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: | in misericordia tua vivifica me.
160 el compendio de tu palabra es la verdad, | y tus justos juicios son eternos. 160 Principium verborum tuorum veritas, | in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. 160 Principium verborum tuorum veritas; | in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161 (Sin) Los nobles me perseguían sin motivo, | pero mi corazón respetaba tus palabras; 161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, | et a verbis tuis formidavit cor meum. 161 Sin. Principes persecuti sunt me gratis, | et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 yo me alegraba con tu promesa, | como el que encuentra un rico botín; 162 Laetabor ego super eloquia tua, | sicut qui invenit spolia multa. 162 Lætabor ego super eloquia tua, | sicut qui invenit spolia multa.
163 detesto y aborrezco la mentira, | y amo tu ley. 163 Mendacium odio habui et abominatus sum; | legem autem tuam dilexi. 163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, | legem autem tuam dilexi.
164 Siete veces al día te alabo | por tus justos mandamientos; 164 Septies in die laudem dixi tibi | super iudicia iustitiae tuae. 164 Septies in die laudem dixi tibi, | super judicia justitiæ tuæ.
165 mucha paz tienen los que aman tu ley, | y nada los hace tropezar; 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. 165 Pax multa diligentibus legem tuam, | et non est illis scandalum.
166 aguardo tu salvación, Señor, | y cumplo tus mandatos. 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, | et praecepta tua feci. 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, | et mandata tua dilexi.
167 Mi alma guarda tus preceptos | y los ama intensamente; 167 Custodivit anima mea testimonia tua, | et dilexi ea vehementer. 167 Custodivit anima mea testimonia tua, | et dilexit ea vehementer.
168 guardo tus preceptos y tus mandatos, | y tú tienes presentes mis caminos. 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, | quia omnes viae meae in conspectu tuo. 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, | quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
169 (Tau) Que llegue mi clamor a tu presencia, | Señor, con tus palabras dame inteligencia; 169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; | iuxta verbum tuum da mihi intellectum. 169 Tau. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; | juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
170 que mi súplica entre en tu presencia, | líbrame según tu promesa; 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; | secundum eloquium tuum libera me. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; | secundum eloquium tuum eripe me.
171 de mis labios brota la alabanza, | porque me enseñaste tus decretos. 171 Eructabunt labia mea hymnum, | cum docueris me iustificationes tuas. 171 Eructabunt labia mea hymnum, | cum docueris me justificationes tuas.
172 Mi lengua canta tu promesa, | porque todos tus preceptos son justos; 172 Cantet lingua mea eloquium tuum, | quia omnia praecepta tua iustitia. 172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, | quia omnia mandata tua æquitas.
173 que tu mano me auxilie, | ya que prefiero tus mandatos; 173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, | quoniam mandata tua elegi. 173 Fiat manus tua ut salvet me, | quoniam mandata tua elegi.
174 ansío tu salvación, Señor; | tu ley es mi delicia. 174 Concupivi salutare tuum, Domine, | et lex tua delectatio mea est. 174 Concupivi salutare tuum, Domine, | et lex tua meditatio mea est.
175 Que mi alma viva para alabarte, | que tus mandamientos me auxilien; 175 Vivet anima mea et laudabit te, | et iudicia tua adiuvabunt me. 175 Vivet anima mea, et laudabit te, | et judicia tua adjuvabunt me.
176 me extravié como oveja perdida: | busca a tu siervo, que no olvida tus preceptos. 176 Erravi sicut ovis, quae periit; | quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. 176 Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, | quia mandata tua non sum oblitus.
Visto 250 veces