Salmo 105

Nota: La numeración que utilizamos para los salmos es la misma que usa la liturgia (Vulgata).
En las biblias actuales es el número que aparece entre paréntesis cuando hay doble numeración del salmo.
- La Vulgata utiliza la numeración de acuerdo al texto de la Septuaginta (griego).
- La Nova Vulgata y la Biblia de la CEE utilizan la numeración de acuerdo al Texto Masorético (hebreo).

 

Referencias para los textos usados:
Biblia de la Conferencia Episcopal Española: https://conferenciaepiscopal.es/biblia/salmos/

 

C.E.E. NOVA VULGATA VULGATA CLEMENTINA
1 ¡Aleluya! | Dad gracias al Señor porque es bueno, | porque es eterna su misericordia. 1 ALLELUIA. | Confitemini Domino, quoniam bonus, | quoniam in saeculum misericordia eius. 1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, | quoniam in sæculum misericordia ejus.
2 ¿Quién podrá contar las hazañas de Dios, | pregonar toda su alabanza? 2 Quis loquetur potentias Domini, | auditas faciet omnes laudes eius? 2 Quis loquetur potentias Domini; | auditas faciet omnes laudes ejus?
3 Dichosos los que respetan el derecho | y practican siempre la justicia. 3 Beati, qui custodiunt iudicium | et faciunt iustitiam in omni tempore. 3 Beati qui custodiunt judicium, | et faciunt justitiam in omni tempore.
4 Acuérdate de mí | por amor a tu pueblo, | visítame con tu salvación: 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, | visita nos in salutari tuo, 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; | visita nos in salutari tuo:
5 para que vea la dicha de tus escogidos, | y me alegre con la alegría de tu pueblo, | y me gloríe con tu heredad. 5 ut videamus bona electorum tuorum, | ut laetemur in laetitia gentis tuae, | ut gloriemur cum hereditate tua. 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; | ad lætandum in lætitia gentis tuæ: | ut lauderis cum hæreditate tua.
6 Hemos pecado como nuestros padres, | hemos cometido maldades e iniquidades. 6 Peccavimus cum patribus nostris, | iniuste egimus, iniquitatem fecimus. 6 Peccavimus cum patribus nostris: | injuste egimus; iniquitatem fecimus.
7 Nuestros padres en Egipto | no comprendieron tus maravillas; | no se acordaron de tu abundante misericordia, | se rebelaron junto al mar, | junto al mar Rojo; 7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, | non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum | et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. 7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; | non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. | Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
8 pero él los salvó por amor de su nombre, | para manifestar su poder. 8 Et salvavit eos propter nomen suum, | ut notam faceret potentiam suam. - 8 et salvavit eos propter nomen suum, | ut notam faceret potentiam suam.
9 Increpó al mar Rojo, y se secó; | los condujo por el abismo | como por tierra firme; 9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, | et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. 9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, | et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 los salvó de la mano del adversario, | los rescató del puño del enemigo; 10 Et salvavit eos de manu odientis | et redemit eos de manu inimici. 10 Et salvavit eos de manu odientium, | et redemit eos de manu inimici.
11 las aguas cubrieron a los atacantes, | y ni uno solo se salvó: 11 Et operuit aqua tribulantes eos: | unus ex eis non remansit. 11 Et operuit aqua tribulantes eos; | unus ex eis non remansit.
12 entonces creyeron sus palabras, | cantaron su alabanza. 12 Et crediderunt verbis eius | et cantaverunt laudem eius. 12 Et crediderunt verbis ejus, | et laudaverunt laudem ejus.
13 Bien pronto olvidaron sus obras, | y no se fiaron de sus planes: 13 Cito obliti sunt operum eius | et non sustinuerunt consilium eius; 13 Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: | et non sustinuerunt consilium ejus.
14 ardían de avidez en el desierto | y tentaron a Dios en la estepa. 14 et concupierunt concupiscentiam in deserto | et tentaverunt Deum in inaquoso. 14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, | et tentaverunt Deum in inaquoso.
15 Él les concedió lo que pedían, | y los hartó hasta saciarlos. 15 Et dedit eis petitionem ipsorum | et misit saturitatem in animas eorum. 15 Et dedit eis petitionem ipsorum, | et misit saturitatem in animas eorum.
16 Envidiaron a Moisés en el campamento, | y a Aarón, el consagrado al Señor: 16 Et zelati sunt Moysen in castris, | Aaron sanctum Domini. 16 Et irritaverunt Moysen in castris; | Aaron, sanctum Domini.
17 se abrió la tierra y se tragó a Datán, | se cerró sobre Abirón y sus secuaces; 17 Aperta est terra et deglutivit Dathan | et operuit super congregationem Abiram. 17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, | et operuit super congregationem Abiron.
18 un fuego abrasó a su banda, | una llama consumió a los malvados. 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, | flamma combussit peccatores. 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: | flamma combussit peccatores.
19 En Horeb se hicieron un becerro, | adoraron un ídolo de fundición; 19 Et fecerunt vitulum in Horeb | et adoraverunt sculptile; 19 Et fecerunt vitulum in Horeb, | et adoraverunt sculptile.
20 cambiaron su gloria por la imagen | de un toro que come hierba. 20 et mutaverunt gloriam suam | in similitudinem tauri comedentis fenum. 20 Et mutaverunt gloriam suam | in similitudinem vituli comedentis fœnum.
21 Se olvidaron de Dios, su salvador, | que había hecho prodigios en Egipto, 21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, | qui fecit magnalia in Aegypto, 21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; | qui fecit magnalia in Ægypto,
22 maravillas en la tierra de Cam, | portentos junto al mar Rojo. 22 mirabilia in terra Cham, | terribilia in mari Rubro. 22 mirabilia in terra Cham, | terribilia in mari Rubro.
23 Dios hablaba ya de aniquilarlos; | pero Moisés, su elegido, | se puso en la brecha frente a él, | para apartar su cólera del exterminio. 23 Et dixit quia disperderet eos, | nisi affuisset Moyses electus eius: | stetit in confractione in conspectu eius, | ut averteret iram eius, ne destrueret eos. 23 Et dixit ut disperderet eos, | si non Moyses, electus ejus, | stetisset in confractione in conspectu ejus, | ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24 Despreciaron una tierra envidiable, | no creyeron en su palabra; 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, | non crediderunt verbo eius. 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; | non crediderunt verbo ejus.
25 murmuraban en las tiendas, | no escucharon la voz del Señor. 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis, | non exaudierunt vocem Domini. 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; | non exaudierunt vocem Domini.
26 Él alzó la mano y juró | que los haría morir en el desierto, 26 Et elevavit manum suam super eos, | ut prosterneret eos in deserto 26 Et elevavit manum suam super eos | ut prosterneret eos in deserto:
27 que dispersaría su estirpe por las naciones | y los aventaría por los países. 27 et ut deiceret semen eorum in nationibus | et dispergeret eos in regionibus. 27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, | et dispergeret eos in regionibus.
28 Se acoplaron con Baal Peor, | comieron de lo ofrecido a los muertos; 28 Et adhaeserunt Baalphegor | et comederunt sacrificia mortuorum; 28 Et initiati sunt Beelphegor, | et comederunt sacrificia mortuorum.
29 provocaron a Dios con sus perversiones, | y los asaltó una plaga; 29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis, | et irrupit in eos ruina. 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, | et multiplicata est in eis ruina.
30 pero Pinjás se levantó e hizo justicia, | y la plaga cesó; 30 Et stetit Phinees et fecit iudicium, | et cessavit quassatio, 30 Et stetit Phinees, et placavit, | et cessavit quassatio.
31 esto se le computó como justicia | por generación sin término. 31 et reputatum est ei in iustitiam | in generationem et generationem usque in sempiternum. 31 Et reputatum est ei in justitiam, | in generationem et generationem usque in sempiternum.
32 Lo irritaron junto a las aguas de Meribá, | Moisés tuvo que sufrir por culpa de ellos; 32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, | et vexatus est Moyses propter eos, 32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, | et vexatus est Moyses propter eos:
33 le habían amargado el alma, | y desvariaron sus labios. 33 quia exacerbaverunt spiritum eius, | et temere locutus est in labiis suis. 33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, | et distinxit in labiis suis.
34 No exterminaron a los pueblos | que el Señor les había mandado; 34 Non disperdiderunt gentes, | quas dixit Dominus illis. 34 Non disperdiderunt gentes | quas dixit Dominus illis:
35 emparentaron con los gentiles, | imitaron sus costumbres; 35 Et commixti sunt inter gentes | et didicerunt opera eorum. 35 et commisti sunt inter gentes, | et didicerunt opera eorum;
36 adoraron sus ídolos | y cayeron en sus lazos. 36 Et servierunt sculptilibus eorum, | et factum est illis in scandalum. 36 et servierunt sculptilibus eorum, | et factum est illis in scandalum.
37 Inmolaron a los demonios | sus hijos y sus hijas. 37 Et immolaverunt filios suos | et filias suas daemoniis. 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
38 Derramaron la sangre inocente, | la sangre de sus hijos e hijas, | inmolados a los ídolos de Canaán, | y profanaron la tierra con sangre; 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, | sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, | quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. | Et infecta est terra in sanguinibus, 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, | sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, | quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. | Et infecta est terra in sanguinibus,
39 se mancharon con sus acciones | y se prostituyeron con sus maldades. 39 et contaminati sunt in operibus suis | et fornicati sunt in adinventionibus suis. 39 et contaminata est in operibus eorum: | et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 La ira del Señor se encendió contra su pueblo, | y aborreció su heredad; 40 Et exarsit ira Dominus in populum suum | et abominatus est hereditatem suam 40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, | et abominatus est hæreditatem suam.
41 los entregó en manos de gentiles, | y sus adversarios los sometieron; 41 et tradidit eos in manus gentium, | et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. 41 Et tradidit eos in manus gentium; | et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42 sus enemigos los tiranizaban | y los doblegaron bajo su poder. 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, | et humiliati sunt sub manibus eorum. 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, | et humiliati sunt sub manibus eorum;
43 Cuántas veces los libró; | mas ellos, obstinados en su actitud, | perecían por sus culpas. 43 Saepe liberavit eos; | ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo | et corruerunt in iniquitatibus suis. 43 sæpe liberavit eos. | Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, | et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44 Pero él miró su angustia, | y escuchó sus gritos. 44 Et vidit tribulationem eorum, | cum audivit clamorem eorum. - 44 Et vidit cum tribularentur, | et audivit orationem eorum.
45 Recordando su pacto con ellos, | se arrepintió con inmensa misericordia; 45 Et memor fuit testamenti sui | et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. 45 Et memor fuit testamenti sui, | et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ:
46 hizo que movieran a compasión | a los que los habían deportado. 46 Et dedit eos in miserationes | in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos. 46 et dedit eos in misericordias, | in conspectu omnium qui ceperant eos.
47 Sálvanos, Señor, Dios nuestro, | reúnenos de entre los gentiles: | daremos gracias a tu santo nombre, | y alabarte será nuestra gloria. 47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, | et congrega nos de nationibus, | ut confiteamur nomini sancto tuo | et gloriemur in laude tua. 47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, | et congrega nos de nationibus: | ut confiteamur nomini sancto tuo, | et gloriemur in laude tua.
48 Bendito sea el Señor, Dios de Israel, | desde siempre y por siempre. | Y todo el pueblo diga: | ¡Amén! ¡Aleluya! 48 Benedictus Dominus, Deus Israel, | a saeculo et usque in saeculum. | Et dicet omnis populus: “ Fiat, fiat ”. | | 48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; | et dicet omnis populus: Fiat, fiat.
Visto 137 veces