Salmo 38

Nota: La numeración que utilizamos para los salmos es la misma que usa la liturgia (Vulgata).
En las biblias actuales es el número que aparece entre paréntesis cuando hay doble numeración del salmo.
- La Vulgata utiliza la numeración de acuerdo al texto de la Septuaginta (griego).
- La Nova Vulgata y la Biblia de la CEE utilizan la numeración de acuerdo al Texto Masorético (hebreo).

 

Referencias para los textos usados:
Biblia de la Conferencia Episcopal Española: https://conferenciaepiscopal.es/biblia/salmos/

 

C.E.E. NOVA VULGATA VULGATA CLEMENTINA
1 Al Director. A Yedutún. Salmo de David. 1 Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David. 1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Yo me dije: «Vigilaré mi proceder, | para no pecar con mi lengua; | pondré una mordaza a mi boca | mientras el impío esté presente». 2 Dixi: “ Custodiam vias meas, | ut non delinquam in lingua mea; | ponam ori meo custodiam, | donec consistit peccator adversum me ”. 2 Dixi: Custodiam vias meas: | ut non delinquam in lingua mea. | Posui ori meo custodiam, | cum consisteret peccator adversum me.
3 Guardé silencio resignado, | enmudecí sin provecho; | pero mi herida empeoró. 3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, | et dolor meus renovatus est. 3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; | et dolor meus renovatus est.
4 Y el corazón me ardía por dentro; | pensándolo me requemaba, | hasta que solté la lengua: 4 Concaluit cor meum intra me, | et in meditatione mea exarsit ignis. 4 Concaluit cor meum intra me; | et in meditatione mea exardescet ignis.
5 «Señor, dame a conocer mi fin | y cuál es la medida de mis años, | para que comprenda lo caduco que soy». 5 Locutus sum in lingua mea: | “ Notum fac mihi, Domine, finem meum; | et numerum dierum meorum quis est, | ut sciam quam brevis sit vita mea ”. 5 Locutus sum in lingua mea: | Notum fac mihi, Domine, finem meum, | et numerum dierum meorum quis est, | ut sciam quid desit mihi.
6 Me concediste un palmo de vida, | mis días son nada ante ti; | el hombre no dura más que un soplo, (Pausa) 6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, | et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. | Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est. 6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, | et substantia mea tamquam nihilum ante te. | Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 el hombre pasa como una sombra, | por un soplo se afana, | atesora sin saber para quién. 7 Etenim ut imago pertransit homo. | Etenim vanitas est et concitatur; | thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. 7 Verumtamen in imagine pertransit homo; | sed et frustra conturbatur: | thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Y ahora, Señor, ¿qué esperanza me queda? | Tú eres mi confianza. 8 Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? | Spes mea apud te est. 8 Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? | et substantia mea apud te est.
9 Líbrame de mis inquietudes, | no me hagas la burla de los necios. 9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, | opprobrium insipienti ne ponas me. 9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: | opprobrium insipienti dedisti me.
10 Enmudezco, no abro la boca, | porque eres tú quien lo ha hecho. 10 Obmutui et non aperiam os meum, | quoniam tu fecisti. 10 Obmutui, et non aperui os meum, | quoniam tu fecisti;
11 Aparta de mí tus golpes, | que el ímpetu de tu mano me acaba. 11 Amove a me plagas tuas: | ab ictu manus tuae ego defeci. 11 amove a me plagas tuas.
12 Escarmientas al hombre castigando su culpa; | como una polilla roes sus tesoros; | el hombre no es más que un soplo. (Pausa) 12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, | et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. | Etenim vanitas omnis homo. 12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: | propter iniquitatem corripuisti hominem. | Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: | verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Escucha, Señor, mi oración, | haz caso de mis gritos, | no seas sordo a mi llanto; | porque yo soy huésped tuyo, | forastero como todos mis padres. 13 Exaudi orationem meam, Domine, | et clamorem meum auribus percipe. | Ad lacrimas meas ne obsurdescas, | quoniam advena ego sum apud te, | peregrinus sicut omnes patres mei. 13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; | auribus percipe lacrimas meas. | Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, | et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Aplácate, dame respiro, | antes de que pase y no exista. 14 Avertere a me, ut refrigerer, | priusquam abeam et non sim amplius. 14 Remitte mihi, ut refrigerer | priusquam abeam et amplius non ero.
Visto 42 veces